Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.7.1 Cic. Fam. 4.7.6 (English) >>Cic. Fam. 4.8.1

4.7.4 sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate. qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles vivere. sed cum ita late pateat eius potestas, quem veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae? equidem, etiam si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis. hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt ; quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo.

4.7.5 habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus. nam, etsi nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo ; ii autem qui essent, auderem scribere, nisi te intellegere confiderem.

4.7.6 hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur. nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus ; gratia tantum possumus quantum victi ; sed tamen consilio, studio Marcello non desumus. A tuis reliquis non adhibemur ; ad omnia parati sumus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 4.7.1 Cic. Fam. 4.7.6 (English) >>Cic. Fam. 4.8.1

Powered by PhiloLogic